Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 195

Precedente Successiva

ego postea a Rocco audivi. Idem accidit in Pracanica cuidam servo
summo mane ad molendinum eunti, cui conservus extraneo indutus
habitu praecedens timorem incutiebat. Ergo bene opus est distinguere
vera a falsis, et vim affectus intellgiere, quo quisque fit id, quod
imaginatur, sicut dictum est, et mox dicetur.
Caput XVII.
Sonos qua motus et qua signa vim magicam mirificam
certamque continere.

~ Spiritus natura mobilis delectatur motu tanquam propria
operatione, qua servatur in esse suo, purgatur, attenuatur,
diffunditur, augetur, vivificatur, propterea soni vim
magicam continent, qui movent ipsum ad diversas
affectiones pro ipsorum varietate; asperi ut tuba et Tympani, agitant
ad iram; molles planique ut fidis et cytharae ad amorem; faciles
et significativi mysteriorum ad pietatem, ut Templi organa. Idcirco
verum est quae Plato docet, mutationem musicae morum et status
adducere, vel significare mutationem: sic quidem multi abiecta Ecclesiae
musica, et novam inducentes, mutavere religionem. Ergo et
bonos et pravos potest effectus inducere. Pythagoras insanos a motionibus
furiosis et incompositis traxit ad sanitatem, musica dulci et
leni motiones spiritus componendo. Daemon curavit ebrios, attrahendo
spiritus in caput, et somnum procurando; vel eos ventilando
et a vaporibus purgando. Appuli soni Tarantula oblaesos sanant, spiritum
roborando ut possit corpus agitare, sudareque venenum et
quando sonatur gagliarda non potest quis saltares pagnolettam: quoniam
sonus movet spiritum modulis suis, nec permittit spiritum
alios motus corpori communicare. Sic furia sanatur contrario
sono. Hic autem dicendum restat, num soni quatenus signa
sunt, non quatenus motus, vim habeant magicam. Quod nil dubium
est. Videmus enim Oratores ac Poetas homines ad planctum
inducere, ad iram, ad laetitiam, memorando res, quae natura
istam movent. Praeterea homo hominem obiurgans, adfert metum;
blandiens amorem et fiduciam: quoniam quid boni aut mali apprehendit
ex vocis significatu, licet non sit. Quare Caesar in Pharsalico
bello, dicens suis militibus; abstine a civibus, et, faciem feri : molles
reddit Pompeianos clementiam, ostentando et audaces suos,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche